cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit
Capharnaum
centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus
qui illi erat pretiosus
et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum
rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite
dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit
nobis
Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo
misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim
dignus sum ut sub tectum meum intres
propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut
venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me
milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et
servo meo fac hoc et facit
quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se
turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui
languerat sanum
et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim
et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus
efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et
turba civitatis multa cum illa
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit
illi noli flere
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant
steterunt et ait adulescens tibi dico surge
et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum
matri suae
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes
quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit
plebem suam
et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem
circa regionem
et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad
Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista
misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium
expectamus
in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis
et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae
vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi
mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes
evangelizantur
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de
Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem
vento moveri
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis
indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus
regum sunt
sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus
quam prophetam
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante
faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne
Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est
illo
et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum
baptizati baptismo Iohannis
Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in
semet ipsos non baptizati ab eo
cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui
similes sunt
similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad
invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis
lamentavimus et non plorastis
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque
bibens vinum et dicitis daemonium habet
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce
homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et
peccatorum
et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum
illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit
quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare
pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur
pedes eius et unguento unguebat
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se
dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis
mulier quae tangit eum quia peccatrix est
et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid
dicere at ille ait magister dic
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios
quingentos alius quinquaginta
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis
ergo eum plus diliget
respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at
ille dixit ei recte iudicasti
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem
intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem
lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non
cessavit osculari pedes meos
oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes
meos
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam
dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est
hic qui etiam peccata dimittit
dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in
pace